Navem Japonicam ceton venationibus addictam "Nisshin Maru" appellatam, ubi incendium excitatum et mox exstinctum est, calamitatem immanem oris Antarcticis inferre posse nuntiavit Novae Zelandiae minister naturae tutandae addictus Christophorus Carter: qua mille tonnae benzini, olei lubrici et chemicalium ad balaenarum carnem servandam vehuntur. Perdifficile venena ista inde auferre, nam abest hebdomadae itinere navigium a Nova Zelandia. "Si autem tantis damnis navis affecta sit, - inquit minister Neozelandensis - ut liquida toxica effundantur, fieri possit ut intactis locis pericula summa incumbant." Qui ergo collegas Japoniae, Australiae, USAe, Regni Coniuncti et ceterarum civitatum adiit, quae Foedus ad Antarctidem tuendam subscripserunt, ut toto ex orbe auxilium quam celerrime afferant, si peiora evenerint.
Quae damni causa fuerit, adhuc ignoratur: multo mane narratur die XV mensis Februarii incendium apud puppim ortum esse, inde subito diffusum, cum navis ab ora Antarctica CLXXX chiliometris circiter distaret. Quadraginta tantum nautae ad ignem exstinguendum se applicaverunt, ceteris lembis discedentibus; unus tantum nauta Japonicus XXVII annos natus disparuit. Tria navigia ceton venatorum ad Nisshin Maru contendunt, neque sciunt utrum navis viribus suis iter facere possit, an restibus trahenda sit; quam negavit minister Neozelandensis Carter in portu patriae suae refici posse, non solum ob magnam vim toxicorum ibi contenta, sed etiam propter ceton venationem a regimine suo reiectam.
Ante septem dies fautores societatis animalibus tuendis deditae, cui nomen est "Aequoris Pastor", foetidum liquorem in navi eadem disperserant, ut contra balaenarum venationem reclamarent. Audio latine.

No hay comentarios:
Publicar un comentario