Vide etiam Disticha audibilia
In insula Iava iam decem menses permultum lutum fervidum ex terra effluit: ducentena milia "metrorum cubicorum" (m³) in die. Ingeniarii Indonesiaci adhuc frustra conantur rei mederi.
Lutum fervidum, caloris 140 graduum Celsianorum, mense Maio anni praeteriti ex terra effluere coepit. Primo quinquagena milia metrorum cubicorum in die erant, nunc autem plus ducentena milia esse putantur. Lutum toti regioni periculum affert: Iam delevit quinque milia domorum innumerosque agros oryzae, officinas, scholas. Undecim fere milia hominum domibus carent; non minus quam decem chiliometra quadrata iam numquam habitari poterunt.
Ineunte anno ingeniarus Americanus Jim LaGrone foramina in terram fodere voluit, quae a latere ad fontem luti, tribus fere chiliometris sub solo situm, ducerent. Per ea foramina liquorem gravem nomine „Micromax" ducturus erat, ut lutum reprimeretur.
Medio autem mense Ianuario et Jim LaGrone et ceteri ingeniarii peregrini cum eo collaborantes subito missi facti sunt. Indonesiaci enim negaverunt eos ope liquoris illius quicquam efficere posse.
Purnomo Yusgiantoro, administer energiae, dixit lutum in fretum Madurense ducendum esse, quod viginti fere chiliometris a loco calamitatis distat. Ducetur per fluvium Brantas, qui in fretum Madurense influit. Homines periti nihil aliud fieri posse censent; non enim credunt fluctum luti ullo modo reprimi posse. „Potes etiam conari Nilum impedire, ne in mare fluat", inquit Martinus Hovland, vir doctus Norvegus.
Interim ingeniarii Indonesiaci fontem luti globis caementeis occludere conantur. Globi, quorum maximi quadraginta chiliogrammata graves sunt, magna vi in fontem illiduntur. Septimanis futuris fortasse mille et quingenti globi eo modo in terra mergentur.
Georgius Delisle, geophysicus Germanus, non credit hoc multum profuturum esse. "Si", inquit, „rimam occludere volunt, lutum fortasse aliis locis ex terra prorumpet." Fieri posse credit, ut lutum per decennia effluere pergat.
Causa calamitatis fuisse creditur, quod consociatio „Lapindo" mense Maio anni praeteriti in terra foramine facto oleum quaerebat. Duobus diebus post et tantum 150 metris ab eo foramine lutum ex terra prorupit. Deinde innotuit inferiorem partem foraminis non tubis adamantinis ab aqua influente protectam esse, ut fieri solet. Consociatio pecuniae parcere voluisse creditur, cum pretium adamantis nuper valde auctum sit. Nunc autem fortasse milies tanta pecunia opus erit, ut damna reparentur.
Compositum ex compluribus articulis periodicorum "Spiegel" et "Geo"
Scripsit Caecilia Koch - 01/03/2007 16h49

No hay comentarios:
Publicar un comentario