Comitia Finniae parlamentaria, » Lataa/kuuntele (mp3)
Die Dominico (18.3.) in Finnia comitia parlamentaria habita sunt, ut apud nos quinto quoque anno fieri consuevit.
Eventu suffragiorum divulgato apparuit factionem centralem, quamvis detrimentum quattuor sedium cepisset, tamen unam et quinquaginta sedes sibi conciliavisse itaque principatum in parlamento servasse.
Qui successus autem nihil erat ad victoriam, quam conservativi reportaverunt: grex enim eorum parlamentaris decem legatis auctus usque ad quinquaginta homines crevit.
Eo acerbior erat clades socialistarum, quippe quorum numerus a quinquaginta tribus ad quadraginta quinque descenderet.
Adversa perpessae sunt etiam partes Foederis sinistrorum duabus sedibus amissis.
Factiones minores varia fortuna dimicaverunt: prasini, qui dicuntur, quindecim sedes consecuti gratiam suam priorem paululum auxerunt, item partes populares Finno-Suetorum decem sedibus occupatis.
Democratae autem Christiani, quibus septem legati obtigerunt, eodem statu quo ante remanserunt.
Factio autem Finnorum fundamentalium tantum progressum fecit, ut in locum trium legatorum quinque substituerentur.

No hay comentarios:
Publicar un comentario