In conventu Bruxellis habito de caeli temperatura in peius mutata Europae civitatum rectores statuerunt, ad rerum statum meliorem reddendum, emissiones gasorum, quae clausi vitrei effectum gignunt, viginti centesimis minuendas esse et vim depromptam a fontibus qui renovari possunt viginti centesimis quoque augendam esse. (Carciotto)
Publicorum studiorum administratio Italicorum magistrorum maiorem partem quinquaginta annos transgressos esse patefecit. Hoc munere multae mulieres sed pauci viri ac iuvenes funguntur. Aliae Europae civitates contra magno numero iuvenum confidere possunt. (Carciotto)
Agricola Catinensis, ne cuiusdam pastoris pecus in suo agro pasceret, veneno interfecit centum pecudes. Post enim sescenta iurgia iste agricola sui agri herbam venenavit illas oves pascuales necandi causa. Permoleste ferimus animalia interfici propter hominum stultitiam. (Marcellinus)
Virgo Indica amasi sui decessu angens, priusquam corpus ureretur, voluit matrimonium facere. Corpus mortuum enim prope ignem in subsellio sedens positum est et nuptiis celebratis crematum est. Adeo virum suum adamabat haec virgo, ut illas singulares nuptias inire voluerit. (Marcellinus)
No hay comentarios:
Publicar un comentario