Die Solis in Europa declinante Solomones Insulae, quae in medio Pacifico Oceano sunt, post ingentem terrae motum in medio aequore factum tsunami creatis vehementibus undis percussae sunt: nonnulli vici inundati esse narrantur, item maxima urbs Gizo appellata, cuius plerique cives ut piscatores vitam agunt. Magister quidam puerorum, a diurnariis Britannicis interrogatus, omnes ad vitam suam servandam cucurrisse, domos suas conversos dirutas aspexisse, aedificia nonnulla terrae motu ipso affecta esse dixit; aquam potui aptam et medicorum curationem omnino deesse. Plerique Solomonum Insularum incolae in ligneis et harundineis casis vitam agunt... Ephemeris.En soledad delante de mi ordenador, este blog prentende no dejar de tocar temas cada día que me recuerdan cuán enamorado estoy todavía del mundo grecolatino. LINGUA OFFICIALIS EUROPAE: LINGUA LATINA
lunes, abril 09, 2007
De Solomonum Insularum tsunami
 Die Solis in Europa declinante Solomones Insulae, quae in medio Pacifico Oceano sunt, post ingentem terrae motum in medio aequore factum tsunami creatis vehementibus undis percussae sunt: nonnulli vici inundati esse narrantur, item maxima urbs Gizo appellata, cuius plerique cives ut piscatores vitam agunt. Magister quidam puerorum, a diurnariis Britannicis interrogatus, omnes ad vitam suam servandam cucurrisse, domos suas conversos dirutas aspexisse, aedificia nonnulla terrae motu ipso affecta esse dixit; aquam potui aptam et medicorum curationem omnino deesse. Plerique Solomonum Insularum incolae in ligneis et harundineis casis vitam agunt... Ephemeris.
Suscribirse a:
Enviar comentarios (Atom)
No hay comentarios:
Publicar un comentario