Nemo est linguae Latinae studiosus qui ignoret illam epistulam quam fertur Quintus Tullius Cicero ad fratrem suum Marcum scripsisse sub titulo "commentarioli petitionis", in qua consiliis suis se eum velle adjuvare profitetur ad petendum consulatum. Estne autem verisimile fratrem tribus annis natu majorem, et honorum cursu suo jamdudum inito, praetura etiam haud obscure functum, consiliis fratris sui minoris eguisse in hac occasione ? Nescio, sed quoniam omnes fere commentatores consentire videntur in hoc commentariolo tribuendo juveni Quinto, de hac re disputare non utile est. Sed quae sunt illa consilia quae candidato dantur ? Fere eadem atque nunc temporis danda sunt. Exempli gratia, de promissis : "Omnes hoc animo sunt ut sibi te mentiri malint quam negare". In eadem sententia nescio quis homo rei publicae peritus dixit : "promissis non teneri nisi eos quibus proferuntur !" Nam, ut ait Quintus, mendacium plerique malunt quam rogationis suae recusationem. His diebus, fervet in Gallia competitio inter varios candidatos et candidatas principatum ReiPublicae petentes. Quorum nemo montes et maria, ut ait Sallustius, populo non pollicetur. Quomodo promissa mirifica ista servaturi sint, explicare vix conantur, sed nihil refert. Populus audit, credit, plaudit, valde gaudet quod de laboribus suis principes tandem curaturi esse videantur. O sancta simplicitas !Valete, optimi lectores et lectrices, et somniate aurea somnia. Pastrix
No hay comentarios:
Publicar un comentario